Charter Document - 03350080

Charter Document - 03350080


Charter Number: 03350080
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris etiam audituris Walterus miseratione divina episcopus Norwicensis salutem in Domino sempiternam Universitati vestre volumus esse notum quod cum nos ad presentationem dilectorum nobis in Cristo prioris et conventus Lewensium et ad resignationem domini Iohannis de Ingaldestorp de ecclesia sancti Petri Lenn cuius erat rector factam dilectum filium Willelmum de Pakeham clericum ad pensionem duorum solidorum de dicta ecclesia sancti Petri annuatim nomine personatus recipiendorum salvo toto residuo illius ecclesie integritaliter dicto Iohanni admisimus Idem W in nostra presentia constitutus iuravit tactis sacrosanctis ewangeliis quod pensionem illam in vita dicti I augmentari nullatenus procurabit vel ipsum super residuo vel aliqua eius parte vel etiam super ordinum susceptione residentia facienda vel aliis quibuscumque per que ultra pensionem memoratam gravari valeat molestabit vel molestari aliquatenus procurabit Nos etiam de consensu et instantia dictorum prioris et conventus patronorum dicte ecclesie concedimus et tenore presentium ordinamus quod cedente vel decedente dicto Willelmo tota ecclesia integritaliter dicto Iohanni remaneat ut rector cedente vero vel decedente dicto Iohanne vicaria ipsa personatui consolideretur et absque diminutione accrescat In cuius rei securitatem et memoriam dicto Willelmo has litteras nostras patentes fieri fecimus sigilli nostri munimine roboratas Dat apud Eccles ii nonas Martii anno Domini MCCL quinto et pontificatus nostri anno duodecimo