Charter Document - 03350079
| Charter Number: | 03350079 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Et si iuxta officii nostri debitum singulis in beneficiorum largitione simus debitores eis tamen precipue subvenire tenemur qui cum Maria ad pedes Domini decubantes assidue pro totius populi salute subnixis precibus altissimum flagitare non cessant Cum igitur dilecti filii prior et conventus Lewenses ecclesiam de Walepol vacantem ad ipsorum patronatum spectantem nostre dispositioni et voluntati hac vice commisissent omnino nos plenius cognoscentes ipsos pluribus annuis prestationibus fore gravatos ac annuam pensionem quater viginti marcarum quam singulis annis domino Iohanni Spade domini pape capellano solvere tenentur eisdem nimis fore honerosam attendentes insuper ipsam ecclesiam sic debitis fore obligatam quod nisi citius subveniretur eisdem hospitalitatis nomen que tanquam in sede propria regnare consuevit ibidem sedebit in margina nos siquidem visis circumstantiis et ponderatis gravaminibus ipsius ecclesie universis sic de ipsa ecclesia duximus ordinandum quod de bonis ipsius ecclesie quadraginta marcas in exonerationem pensionis predicti magistri Iohannis Spade quamdiu idem Iohannes vixerit per manus eiusdem rectoris ecclesie de bonis ipsius ecclesie prefati prior et conventus percipient annuatim in festo Assensionis Domini apud Walepol postquam idem rector fructus ipsius ecclesie habuerit videlicet transacto anno subventionis domini B Cantuariensis archiepiscopi videlicet quod si quicumque rector in solutione prestationis predictarum quadraginta marcarum suo termino cessaverit vel ad ultimum infra octabas non satisfecerit eo ipso a iure et possessione ipsius ecclesie cadat privatus et absolute predictis priori et conventui de Lewes ad ipsam ecclesiam tamquam de iure et de facto vacantem libere personam idoneam liceat presentare Hanc siquidem ordinationem fecimus salva prefatis priori et conventui pensione antiqua ab ipsa ecclesia eisdem debita et salvis Henrico de Monticello quindecim marcis de bonis ipsius ecclesie secundum nostram ordinationem annuatim percipiendis donec eidem fuerit provisum in beneficio ecclesiastico prout in nostra ordinatione continetur Decedente vero magistro Iohanne Spade et proviso dicto Henrico de Monticello in beneficio ecclesiastico prout in nostra ordinatione continetur ipsa ecclesia de Walepol clerico nobis presentato et a nobis admisso cum integritate remaneat salva semper prefatis priori et conventui pensione sua debita antiqua Hanc autem ordinationem nostram iidem prior et conventus per omnia acceptantes se ipsam in omnibus et per omnia observaturos fideliter promiserunt In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Gipewicum xiii kalendas Februarii anno Domini millesimo CCXL nono et pontificatus nostri anno quinto
