Charter Document - 03350069

Charter Document - 03350069


Charter Number: 03350069
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Addicti militie regulari sicut Cristi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut et onus levius ferant ex honore et ad sue liberalitatis imitationem ceteros avidius animent et invitent inter quos dilectos filios abbatem et conventum sancti Benedicti de Hulmo tanto specialius benigno favore prosequi debemus quanto multipliciter maiorem nostre dilectionis meruerint prerogativam Optantes igitur ipsis ex nostri debito officii tamquam dignis et bene meritis benefacere ecclesiam de Horningge ad portam eorundem in qua siquidem parochia fundati noscuntur eisdem et ecclesie sue in proprios usus cum vacaverit concedimus ita scilicet quod omnes ecclesie ipsius proventus per manus elemosinarii eiusdem domus ad portam ipsius abbatie pauperibus distribuantur exceptis quinque marcis per manum ipsius elemosinarii infirmario domus annuatim solvendis et in usum debilium et infirmorum fideliter expendendis Omnes autem qui ipsius proventus in alios usus converterint sententia excommunicationis innodamus reservata tamen nobis potestate alio modo ordinandi cum consilio abbatis et conventus si viderimus futuris temporibus expedire In huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistro R archidiacono Colecestrie magistro W archidiacono Suff domino W de Pakeham Thoma de Walcote Willelmo de Wichingham clericis domino Iohanne de Holkham capellano Willelmo de Acle clerico et aliis Dat apud Thorp kalendas Octobris anno Domini millesimo CCXL octavo