Charter Document - 03350058
| Charter Number: | 03350058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Egregio ac magnifico domino Henrico Dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normann Aquitannie et comiti Andegavie Walterus miseratione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Quia Adam Talebot Samson frater eius Andreas serviens dicti Ade Alanus de Shuldham Galfridus diaconus Galfridus faber Mattheus filius Matildis Rogerus Brun Willelmus Hogger Hugo Sweyn Ricardus sutor Ricardus Erl et Robertus Cusin de Shuldham de comitatu Norfolch claves ecclesie pertinaciter contempnendo per quadraginta dies et amplius in sententia excommunicationis perseveraverunt dominationi vestre humiliter supplicamus et devote quatinus districtionem quam regia maiestas vestra contra tales exercere consuevit celsitudo vestra inferri iubeat in eosdem Valeat regia maiestas vestra semper in Domino Datum apud Geywud xviii kalendas Ianuarii anno Domini millesimo CCL secundo
