Charter Document - 03350045

Charter Document - 03350045


Charter Number: 03350045
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245 - 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino H Dei gratia illustri regi Angl duci Normann comiti Andegav et Aquitan domino Ybern W miseratione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellentia vestra regia Hamonem de Cressingham nostre diocesis propter eius manifestam offensam et contumaciam auctoritate nostra excommunicationis sententia esse innodatum ac eundem Hamonem in prefata sententia claves ecclesie pertinaciter contempnendo per quadraginta dies et amplius perseverasse Quapropter magnificentie vestre regie supplicamus quatinus ipsum Hamonem quem Dei timor ab errore non revocat faciatis secundum regni vestri consuetudinem approbatam quousque absolutionis beneficium meruerit optinere potestate regia coherceri Valeat excellentia vestra per longa tempora Dat apud []