Charter Document - 03350044
| Charter Number: | 03350044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili domino Henrico Dei gratia regi Anglie domino Hibernie duci Normannie et Aquitannie et comiti Andegavie Walterus miseratione divina Norwicensis electus salutem et quicquid potest honoris et reverentie Quia Walterus rector ecclesie de Magna Fakenham claves ecclesie contempnens pertinaciter perseveravit in excommunicatione per quadraginta dies et amplius vestram excellentiam duximus exorandam quatinus ipsum secundum consuetudinem terre vestre capi facientes quod vestrum est in hac parte exequimini Valeat excellentia regia per tempora longa Datum apud Torp xiiii kalendas Februarii anno confirmationis nostre primo
