Charter Document - 03350035
Charter Number: | 03350035 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Etsi omnium religiosorum speciali pululemur dilectione illos tamen maiori tenemur prosequi beneficio qui in nostra diocesi constituti hospitalitatis causa seipsos eviscerant et depauperant Cum igitur dilecti filii prior et conventus de Cokesford operibus misericordie intendentes hospitalitatis gratiam cunctis se insignes reddant et pauperibus undique ad eos confluentibus congrue subsidia administrent nos insufficientie sue subvenire volentes ecclesiam de Magna Hauboys que de eorum est advocatione illis in proprios usus concessimus possidendam salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et nostre Norwicensis ecclesie dignitate In cuius rei testimonium hoc presens scriptum fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Cokesford kalendas Maii pontificatus nostri anno primo