Charter Document - 03350033

Charter Document - 03350033


Charter Number: 03350033
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Altissimus ecclesie fundator sternens per ordinem lapides eius fundensque eam in saphiro ac iaspide et lapidibus sculptis futuras professionum diversitates ordinumque varietates ac diversas vite meritorum regulas varietate lapidum prefiguravit inter quas nobilis Cicestrensis ecclesia in qua per decanum et canonicos ipsius ecclesie sub habitu regulari nomen Ihesu Cristi venerabiliter colitur [et] veneratur lausque Dei beate Virginis et omnium sanctorum in altum dedicatur et celebratur non immerito commendatur Nos igitur summo desiderio affectantes in ipsa ecclesia in qua etiam gleba corporalis gloriosi pontificis Ricardi eiusdem ecclesie quondam episcopi revisit et requiescit divinum cultum augmentare et ad laudem et honorem ipsius patris aliquam prerogativam honoris atque beneficii in ipsa transducere ad decorem de ecclesia de Mendlesham nostre diocesis cuius ecclesie prefati decanus et canonici vere sunt patroni et quam ecclesiam idem decanus et capitulum nostre ordinationi per suas litteras patentes prout in eisdem sigillo capituli signatis continetur commiserunt sic duximus ordinandum videlicet quod vacante dicta ecclesia de Mendlesham per mortem sive resignationem eorum qui eam tenent in presenti prefata ecclesia in usus proprios cedat capituli in hunc modum videlicet quod prefatum capitulum nomine personatus percipiat duas partes omnium garbarum et omnium maiorum decimarum ad ipsam ecclesiam pertinentium cum edificiis ad dictam ecclesiam spectantibus Insuper ordinamus quod decanus et capitulum unum inveniant et preficiant sacerdotem perpetue in loco quo requiescit venerabilis pater antedictus divina celebrantem et eidem singulis annis octo marcas ad eius victum et sustentationem persolvant terminis competentibus ab ipsis statuendis Preter hec dicti decanus et capitulum iugiter et continue omni tempore invenient duos cereos eius tumbam ardentes ad quod opus et onus xii marcas persolvent Insuper solvent v marcas die anniversarii sui ad eius anniversarium faciendum et fiet distributio illarum v marcarum secundum ordinationem decani et capituli proviso tamen quod pauperes Cristi ex hac summa ad minus habeant ii marcas Preter hec cardinales et pueri de choro ii marcas percipient annuatim Et harum predictarum scilicet viii xii v et ii marcarum solutio fiet singulis annis fideliter et sine contradictione de bonis ecclesie de Mendlesham decano et capitulo assignatis Totum residuum portionis eis assignate cedet in utilitatem communitatis secundum piam et discretam ordinationem ipsius capituli Vicarius autem qui pro tempore fuerit tertiam partem decimarum et omnia pertinentia ad alteragium ad sui sustentationem et alterius capellani qui cum eo erit et ministrorum ecclesie pleno iure habebit et sustinebit omnia onera debita et consueta inconsueta vero et extraordinaria pro sua parte sustinebit Quotienscumque siquidem ipsa vicaria vacaverit nos et successores nostri ipsam persone idonee conferemus qui vicarius personalem se facturum residentiam in institutione sua iurabit Volumus insuper et ordinamus quod idem vicarius habeat totam liberam terram cum redditibus solvendo annuatim iii marcas quas percipere consueverunt abbas et conventus de Bello de ecclesia memorata dum erant patroni decano et capitulo inperpetuum Nos autem omnibus qui hanc nostram fideliter servabunt ordinationem Dei largimur benedictionem transgressoribus vero et non observantibus Dei damus maledictionem nisi infra viii dies se correxerint Insuper reservamus nobis et successoribus nostris potestatem compellendi tam decanum et capitulum quam vicarium per subtractionem proventium ipsius ecclesie de plano et sine strepitu iudiciali ad huius nostre ordinationis observationem Concedimus etiam de gratia speciali pro nobis et successoribus nostris eidem decano et capitulo ut ad sinodos nostras occasione predicte ecclesie eis appropriate venire minime valeant compelli salva tamen obedientia et reverentia nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre Norwicensi debitis et consuetis In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Therlyng x kalendas Novembris anno Domini MCCLIIII