Charter Document - 03350029

Charter Document - 03350029


Charter Number: 03350029
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Ad omnium notitiam volumus tenore presentium pervenire quod cum inter dilectos filios magistros Iohannem de Pagrave et Galfridum de Derham ad ecclesiam sancti Michaelis de Fincham a priore et conventu Acrensibus diversis temporibus presentatos mota fuisset querimonio coram nobis tandem predictis presentantibus et presentatis totum ius quod habebant in sua presentatione seu ex ea resignantibus illa vice et se pure simpliciter absolute ordinationi nostre supponentibus taliter duximus ordinandum quod dictus magister G ipsam ecclesiam habeat et possideat in suo perpetuo tamquam rector ipsius Solvat autem ipsis priori et conventui i marcam singulis annis in duabus synodis Norwic solite pensionis prefato vero magistro I solvat eisdem terminis et loco vi marcas de bonis eiusdem ecclesie nomine beneficii simplicis annuatim quod si forsan idem magister I termino et loco personaliter non intersit nec aliquis certus assignatus ipsius cui possit pecunia secure persolvi ipse magister G ad sui liberationem pecuniam consignet et deponat in thesaurario Norwic penes loci sacristam ipsi magistro I vel eius certo assignato solvendam Siquidem idem magister G solutionem pecunie non fecerit in aliquo termino prout superius est expressum nec infra xv dies sequentes extunc singulis terminis nomine pene in iiii marcis dicta pensio augeatur et fiat solutio de x marcis sicuti de sex est contentum Eandem etiam pensionem et eodem modo cum sua pena faciat successor eiusdem G in ipsa ecclesia quicumque pro tempore fuerit in eadem quousque prefato magistro I vel alicui de suis quem ipse nominaverit in beneficio ecclesiastico xx marcarum vel amplius ab ipsis Acrensibus fuerit provisum et ipse vel aliquis de suis pacificam ipsius beneficii possessionem adeptus fuerit quod in instrumento quod habet de dictis Acrensibus plenius continetur Sic provisione completa seu per decessum vel recessum ipsius I cesset pensio et prestatio memorata Volumus autem ordinando quod pensionis augmentatio loco pene non a tempore ordinationis facte sed a data presentium incipiat locum habere In cuius rei testimonium et probationem consensus nos ordinationi presenti unacum sigillis dictorum Acrensium et magistri Roberti archidiaconi Colecestr signum nostrum duximus apponendum Actum ordinationis ipsius apud Thornham manerium nostrum xiii kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno viii Dat presentium apud Lamburn xii kalendas Novembris pontificatus nostri anno ix