Charter Document - 03350022
| Charter Number: | 03350022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Admission |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus eternam in Domino salutem Noveritis nos dilectum filium Walterum de Castelacra presbiterum ad vicariam ecclesie de Kemestun ad presentationem dilectorum filiorum prioris et conventus de Castelacra admisisse eique curam animarum commississe salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et nostre Norwicensis ecclesie dignitate Consistit autem dicta vicaria in toto alteragio in quodam manso in tota libera terra ipsius ecclesie in toto tenemento quod tenent Sewal et Agnes de ipsa terra in decimis pisarum et fabarum et in omnibus aliis ad dictam ecclesiam pertinentibus salva dictis priori et conventui residua portione decimarum maiorum Sustinebit autem dictus vicarius omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus magistro Willelmo de Suffeld magistro Adam de Bromholm domino Iohanne de Holkam clerico Willelmo de Pakeam Drogone de Castelacra clerico Hugone de Corebrig et aliis Dat apud Northelmam xi kalendas Martii pontificatus nostri anno secundo
