Charter Document - 03350020
Charter Number: | 03350020 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos inspexisse cartas Iohannis primi et Iohannis secundi et Thome predecessorum nostrorum in quibus continetur quod ipsi concesserunt priori et monachis de Castelacra ecclesiam sancte Marie Magdalene de Wigehale [et] ecclesiam de Kemestun cum omnibus ad dictas ecclesias pertinentibus salva honesta et sufficienti sustentatione vicariorum qui in eisdem ecclesiis ministrabunt Nos vero dictas concessiones et confirmationes ratas et gratas habentes easdem auctoritate episcopali confirmamus In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Geywde viii idus Maii pontificatus nostri anno primo Testibus magistro Willelmo de Horham officiali magistro Laurentio de Sumercote magistro Willelmo de Suthfeld domino Adade Wrdested magistro Ada de Bromhom Ricardo de Ribof Henrico de Bodekesham et aliis