Charter Document - 03350007

Charter Document - 03350007


Charter Number: 03350007
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245 - 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quod presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cum ex officio pastorali nos deceat de grege nobis commisso sic esse solicitos ut sicud ei spirituale triticum erogare tenemur ita subditis nostris et viris maxime religiosis qui vel minus sufficienter sunt fundati vel qui pia fidelium largitione victui necessaria competenter minime sunt assecuti providere debeamus ut quod ex donis sibi subvenientium sunt adepti secura tranquillitate possideant et per nostre sollicitudinis amminiculum maiora melius et facilius adquirant ad universitatis vestre volumus notitiam pervenire nos considerata sacre religionis honestate que in domo de Blybur tam laudabiliter quam habunde Dei gratia vigere dinoscitur pensataque facultatum tenuitate quas possident hii qui in eadem divino famulatui perseveranter intendunt omnes decimas Rogeri de Wymplis et omnium hominum suorum tam maiores quam minutas in villa de Thoritone et decimas duarum garbarum de toto feodo Rogeri de Money in Wycham et in Stowene quas habent ex collatione et elemosina predecessorum suorum eisdem canonicis duximus misericorditer confirmandas Et ut hec nostra confirmatio maiorem optineat firmitatem eam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus magistro Roberto de Insula archidiacono Colcestrie magistro Willelmo