Charter Document - 03349172

Charter Document - 03349172


Charter Number: 03349172
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1192 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Limpoldo duci Austrie Vetus de Monte salutem Cum plurimi reges et principes ultra mare Ricardum regem Anglie et dominum de morte marchisii inculpant iuro per Deum qui in eternum regnat et per legem quam tenemus quod in eius mortem nullam culpam habuit Est siquidem causa mortis marchisii talis unus ex fratribus nostris in unam navim de Salteleia ad partes nostras veniebat et tempus illum forte apud Tyrum impulsit et marchisius fecit illum capere et occidere et magnam eius pecuniam rapuit Nos vero marchisio nostros nuntios mandavimus Mandavimus quod pecuniam fratris nostri nobis redderet et de morte fratris nostri nobiscum se concordaret et noluit necnon et nuntios nostros sprevit et mortem fratris nostri super Reinaldum dominum Sydonis posuit et nos tantum fecimus per amicos nostros ut in veritate scivimus quod ipse fecit illum occidere et pecuniam rapere Et iterum alium nuntium nostrum nomine Edrisum ad eum misimus quem in mari mergere voluit sed amici nostri illum a Tyro festinanter recedere fecerunt qui ad noc cito pervenit et ista nobis nuntiavit Nos quoque ex hora illa marchisium occidere desideravimus tuncque duos fratres ad Tyrum misimus qui eum aperte et fere coram omni populo Tyri occiderunt Hec autem fuit causa mortis marchisii et bene dicimus vobis in veritate quod dominus Ricardus rex Anglie in hac morte marchisii nullam culpam habuit et qui propter hoc domino regi Anglie malum fecerunt iniuste et sine causa fecerunt Sciatis pro certo quod nos nullum hominem huius mundi pro mercede aliqua vel pro pecunia occidimus nisi nobis malum prius fecerit Et sciatis quod litteras istas fecimus in domo nostra ad castellum nostrum Messiac in dimidio Septembris coram fratribus nostris et sigillo nostro eas sigillavimus anno ab Alexandro M et DIV