Charter Document - 03343070

Charter Document - 03343070


Charter Number: 03343070
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1144 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander prior et totus conventus Eliensis ecclesie omnibus filiis et fidelibus ecclesie sancte presentibus et futuris salutem et orationem Noverit vestra fraternitas nos donasse et presenti carta concessisse Roberto filio Radulphi dapiferi insulam de Coveneya sicut eam prius dedimus Radulpho patri suo propter servitium suum et amorem quam habuit erga nostram ecclesiam cum omnibus pertinentiis sive in terra sive in aqua et marisco in feudo et hereditate [de] nobis tenendam per servitium quinque solidorum annuatim inde reddendorum pro omni consuetudine et servitio et heredibus suis post ipsum Et sciatis quod non warrantizamus aliquem qui dicat se habuisse donationem vel confirmationem de predicta insula tempore [domini] Hervei episcopi quando nos non habuimus copiam sigilli nostri vel etiam tempore domini Nigelli episcopi quando ipse habuit terras et res nostras in saisina sua quia nullam donationem vel confirmationem warantizamus ante donationem factam Radulpho dapifero que facta est communi voluntate nostri conventus et ad utilitatem nostre ecclesie Volumus igitur et firmiter precipimus quod tam prefatus Robertus quam heredes sui post ipsum libere et quiete et honorifice ipsam insulam cum appenditiis suis per predictum teneant servitium