Charter Document - 03341089

Charter Document - 03341089


Charter Number: 03341089
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabilibus fratribus et amicis suis Hil[ario] Cicestr[ensi] Roberto Lincoln[iensi] Nigello Elien[si] Dei gratia episcopis Henr[icus] eadem gratia sancte Romane ecclesie presbiter cardinalis et apostolice sedis legatus salutem et sincere dilectionis affectum Votis divina inspiratione conceptis congruum decet impertiri suffragium ut devotionis sinceritas laudabiliter evitescat et pia postulatio celerem sortiatur effectum Quocirca fratris nostri dilecti Laurentii Westm[onasterii] abbatis precibus benignius annuentes dilectionem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatinus pro reverentia beati Petri fulti auctoritate apostolici rescripti ad predictum monasterium conveniatis ubi divinum sollempniter celebretur misterium vestrisque universo populo denuntiantibus innotescat quod dominus papa beatum Edwardum canonizandum esse decrevit in catha[lo]gum sanctorum ascribendum esse constituit Ad omne opus bonum sicut credimus devota nostris ad hoc precibus efficacior sit industria