Charter Document - 03341043

Charter Document - 03341043


Charter Number: 03341043
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1158 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Allex[ander] prior Eliensis et totus conventus omnibus matris ecclesie filiis salutem Notum facimus dilectioni vestre quod nos in vitam suam concedimus huic Edmundo presbitero totam decimam quam habemus de terra quam Henricus Pelerin in Cattemere reddendo singulis annis v s cantori nostro ad reparationem organorum duobus terminis anni ad translationem sancte Etheldrede virginis iii solid et infra oct Pasche ii s Si autem contingat decimam meliorari et crescere videlicet in falda aut in porcheriis aut in aliis que hucusque non recepimus prefatus Edmundus concilio nostro et assensu suo simul faciet et redditum crescere Hii autem sunt testes huius conventionis Salamon cantor Azo sacrista magister Ric[ardus] Henricus Pilrun Mich[aelis] filius eius Albinus monachus qui scripsit hoc cirographum