Charter Document - 03341005

Charter Document - 03341005


Charter Number: 03341005
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1128 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

+ Hec est conventio que facta est inter conventum monachorum elyensis ecclesie et inter Gualterum clericum agnomine grammaticum quod is Gualterus dat sancte Edeldrede et monachis de Ely ecclesiam de Stretham cum domibus suis et cum omnibus beneficiis ei ecclesie pertinentibus sive infra villam sive extra ita solidam et quietam sicut Herveus primus Eliensis episcopus ipsam Gualtero in elemosinam dedit ea die qua ipsius Gualteri rogatu illam dedicavit dat eis etiam in eadem villa unam mansuram sokelande quam sua emit pecunia dat eisdem preterea unam mansuram in Ely quam Alveva vidua dum potuit quam postea dedit episcopus Gualtero unoquoque anno pro servitio trium denariorum quod servitium modo reddit monachis pro hoc autem Gualteri dono prior Henricus una cum conventu econtra donant eidem Gualtero hanc benedictionem in primis videlicet sui fraternitatem et omnium ipsius loci beneficiorum participationem preterea unius monachi plenarium corredium et unius servientis et duorum equorum Statuta est autem Hec lege ista quod idem Gualterus eandem ecclesiam et easdem mansuras a monachis teneat dum vixerit sive donec habitum vel eos vel alibi mutaverit ipsis inde unoquoque anno dimidiam marcam et tres denarios in recognitionem dando hanc autem conventionem concessit et sua auctoritate et presentia corroboravit primus elyensis episcopus Herveus et posteros suos ut Hec consideratio inconcussa maneret exoravit immo ne mutaretur pontificali interdixit auctoritate Hiis testibus domino Rodberto abbate Torneiensi Guillelmo archidiacono Eliensi Gocelino Radulfo Nicholao capellanis episcopi Henrico dapifero Hasculfo Radulfo Burgundo Yvone Guillelmo de Corsolt Sigaro de Brunna Iordano militibus Alberto Anglico Guillelmo Osberto Alfago Harduino Hugone ministris episcopi Sictrico Baldo Wigaro Ailsio Nicholao Elsio Thedrico Leuredo servientibus monachorum