Charter Document - 03340168

Charter Document - 03340168


Charter Number: 03340168
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius venerabili fratri et amico karissimo H[ugoni] eadem gratia Lincolniensi episcopo salutem et sincere dilectionis affectum Quanto de dilectione vestra pleniorem fiduciam optinemus maiorem constantiam in vobis invenimus tanto confidentius discretioni vestre et ecclesie Dei negotia domini regis et nostra committimus exsequenda confidentes in Domino de vobis quod preceptis apostolicis et nostris vestra caritas pontificaliter respondebit Mandamus igitur vobis in virtute obedientie et ea qua fungimur auctoritate precipimus quatenus ad exequendum mandatum apostolicum universis archiepiscopis et episcopis Anglie destinatum cum ceteris fratribus vestris omnibus vel quibusdam cito conveniatis ne diutius in ecclesiam Dei et sacerdotes eius laicalis iniquitas malignetur ne tergiversatione vel dissimulatione aliqua illorum malitia vobis debeat imputari Ea vero que dominus papa mandavit de persona Iohannis comitis Moretonii temperavimus differentes usque ad Dominicam qua cantatur Esto mihi ut si forte resipiscere vellet interim nos inde Deo gratias redderemus et pro eo in conspectu domini pape et domini nostri regis Anglie athlete Crucifixi preces funderemus affectuosas ut delicti sui veniam mereretur et modis omnibus honori et commodo eius salva fidelitate domini regis et honestate sacerdotii nostri operam adhiberemus et diligentiam efficacem In terris autem excommunicatorum nulla divina celebrari permittatis preter baptismata parvulorum et penitentias Nomina autem eorum qui a domino papa excommunicati sunt et a nobis denuntiata quorum factum ita evidentia facti notorium sit quod nulla possunt tergiversatione infitiari hec sunt Gwarterus Rothomagensis archiepiscopus Godefridus Wintoniensis episcopus Hugo Coventrensis episcopus Willelmus Marescallus Gaufridus filius Petri Willelmus Bruwere Hugo Bardolf Ricardus Malebisse et Hugo frater eius Iacobus et Simon filii Simonis Simon de Averenchis Rogerus filius Rainfrai et Gilbertus et Rainfrai filiis eius Gyrardus de Camvilla comes Saresbirie Iohannes Marescallus comes de Mellent Gilbertus Basset Thomas Basset Henricus de Ver Gocelinus filius Rainfrai Stephanus Ridel cancellarius comitis Moretonii quem ut episcopus et eius legatus vobis denuntiamus excommunicatum et magistrum Benedictum qui sigillum domini regis contra statuta regis et regni et contra prohibitionem nostram ferre presumpsit et Iohannem Oxenfordensem archidiaconum Ad hec vero vobis specialiter et districte precipimus quod Hugonem Coventrensem episcopum quem solempniter excommunicavimus non solum quia verbo et opere episcopum diffitetur et quia in manu pie recordationis Baldewini Cantuariensis archiepiscopi fidem corporaliter prestitit de comitatibus non tenendis verum quia totius subversionis regni Anglie consulator extitit manifestus et auctor et turbator pacis et contra regiam dignitatem et utilitatem publicus advocatus publice denuntietis excommunicatum et faciatis ab omnibus arctius evitari ne de cetero ovis tam morbida gregem Domini valeat inficere et maculare Hugonem vero Bardolf qui ad presens non fuit in eiectione et captione nostra a predicta denuntiatione excipimus si statim ammonitus Willelmo de Stutevilla resignaverit castella de Scardheburc et de tota Eboracisiria et de Westmerilande que detinet occupata Prohibeatis etiam universis in diocesi vestra constitutis sub interminatione anathematis ne pro illis qui se in Anglia iustitiarios gerunt aliquid faciant nec in aliquo violente et usurpate obediant potestati Valete