Charter Document - 03340167
Charter Number: | 03340167 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus et domini regis cancellarius karissimis amicis suis priori et conventui sancte Trinitatis Cantuariensis salutem et dilectionis plenitudinem Dilectionem vestram nullatenus volumus perturbari super eo quod Eboracensis archiepiscopus apud Dovoriam est detentus Vobis autem indubitanter suggerimus quod nec per nos nec de mandato nostro captus fuit in ecclesia nec detentus sed preceperamus quod si forte ibidem applicaret si fidelitatem domino regi quam nunquam fecit facere nollet cum plena restitutione omnium rerum suarum et suorum Withsand transmitteretur et quia domino regi iuramento interposito promiserat unde litteras eiusdem archiepiscopi patentes habemus quod nullatenus dum idem rex in sua peregrinatione existeret in Angliam veniret Teste meipso Apud Bromd vicessimo nono die Septembris