Charter Document - 03340164

Charter Document - 03340164


Charter Number: 03340164
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cancellarius eisdem Mandamus vobis quod non procedatis in causam que coram vobis vertitur inter monachos Cantuarienses et Willelmum de sancte Marie ecclesia super ecclesia eius de Einesford et capella eius de Freningham Satis enim novistis quod idem Willelmus iter arripuit eundi Ierusalem et quando tunc illud arripuit ecclesiam illam cum capella predicta bene et in pace possedit Hinc est quod prohibemus districte ne contra assisam crucesignatis indultam inde vexetur aut gravetur maxime etiam cum prefatam ecclesiam cum capella habeat de donatione bone memorie B[aldewini] Cantuariensis archiepiscopi Non enim sustinebimus quod status ipsius archiepiscopatus quamdiu est in custodia domini regis et nostra in aliquo mutetur Teste Radulfo Herefordie archidiacono