Charter Document - 03340163
Charter Number: | 03340163 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus et domini regis cancellarius R[eginaldo] eadem gratia Bathoniensi episcopo et de Rading et de Waltham abbatibus salutem Mandamus vobis quod sicut diligitis baronias quas de domino rege tenetis quod non teneatis placitum inter conventum Cantuariensem et magistrum H[enricum] de Norhamt et magistrum Rad[ulfum] de sancto Martino super ecclesiis de Muneketune et de Estreia quas vocant et habent de donatione bone memorie B[aldewini] Cantuariensis archiepiscopi Non enim possumus vel debemus sustinere quod aliquid circa statum archiepiscopatus mutetur quamdiu est in custodia domini regis Hoc autem idem vobis precipimus de aliis personis omnibus qui aliquid tenent de archiepiscopatu Cantuariensi qui coram vobis in causam trahuntur Teste Radulfo archidiacono Hereford Aput Turrim Lond ii die Augusti