Charter Document - 03340162

Charter Document - 03340162


Charter Number: 03340162
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus et domini regis cancellarius priori et conventui sancte Trinitatis Cantuariensis salutem Audivimus quod in causam trahitis magistrum H[enricum] de Norhamtune et magistrum R[anulfum] de sancto Martino et clericos alios super ecclesiis et beneficiis suis ecclesiasticis que habent de donatione B[aldewini] bone memorie Cantuariensis archiepiscopi Hinc est quod vobis mandamus consulentes et prohibentes ne prefatos clericos super predictis molestetis vel gravetis donec archiepiscopatui Cantuariensi provideatur Non enim possumus nec debemus sustinere quod archiepiscopatus Cantuariensis in alium statum incidat quam fuit die qua deveniret in manus domini regis quamdiu fuerit in custodia eius et nostra Teste Radulfo archidiacono Herefordie Apud Turrim Londonie secundo die Augusti