Charter Document - 03340160

Charter Document - 03340160


Charter Number: 03340160
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Will[elmus] Dei gratia Elien[sis] episcopus et domini regis cancellarius iustic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus baill[ivis] domini regis Angl[orum] salutem Precipimus vobis quod firmiter observari faciatis priori et monachis ecclesie sancte Trinitatis Cant[uariensis] id quod dominus rex precipit in hunc modum Ric[ardus] Dei gratia rex Angl[orum] dux Norm[annorum] Aquit[annorum] comes Andeg[avorum] iustic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus baill[ivis] suis Angl[ie] salutem Precipimus vobis quod permittatis priori et monachis ecclesie nostre Cant[uariensis] facere fieri recognitiones in maneriis de tenementis suis que alienata sunt de ipsis maneriis absque licentia et assensu conventus eiusdem ecclesie et ea per recognitiones easdem ad propria revocare sicut pater noster hoc eis litteris suis pendentibus concessit Nolumus enim quod predictam ecclesiam quam diligere et fovere tenemur aliquid de iure suo per defectum nostrum amittat Teste Savarico archidiacono Norhamt[onensi] Apud Messana[m] xxviii die Februarii Sicut in litteris domini regis patentibus apparet Teste magistro Ric[ardo] de Eskekevill Apud Turrim Lond[onie] xix die Iulii per preceptum domini regis de ultra mare