Charter Document - 03340159

Charter Document - 03340159


Charter Number: 03340159
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit controversiam illam inter comitem Moretonii et dominum cancellarium exortam sic domino Rothomagensi archiepiscopo et Dunelmensi Lundoniensi Winthoniensi Bathoniensi Rofensi Coventrensi episcopis et aliis fidelibus domini regis mediantibus esse sopitam scilicet quod comes Moretonii castella de Tikehil et de Notingham que ceperat reddidit domino regi per manum domini Rothomagensis tradenda custodie Willelmi Marescalli et Willelmi de Wenneval scilicet Willelmo Marescallo castellum de Notingham et Willelmo de Wenneval castellum de Tikehil Qui predicta castella ad honorem et fidelitatem domini regis usque ad reditum eius prestito iuramento custodient et cum redierit ad suam inde voluntatem operabuntur Et si forte dominus rex quod absit in hac peregrinatione sua decesserit predicta castella predicto comiti sine ulla detentione et dilatione reddent Et si forte dominus cancellarius interim erga predictum comitem excesserit et excessum ad consilium et considerationem predicti domini Rothomagensis et aliorum familiarum domini regis et curie sue requisitus emendare sine dilatione noluerit predicta castella predicto comiti reddent et restituent Sed et alia castra de honoribus a domino rege sibi datis que fidelibus domini regis tradita sunt custodienda scilicet domino Rothomagensi castrum de Wallingford domino Lundoniensi castrum de Bristou domino Coventrensi castrum del Pec Ricardo del Pec castrum de Bolleshovers et si Ricardus recipere noluerit dominus Coventrensis recipiet Waltero filio Roberti castellum de Eya comiti Rogero Bigot castellum de Horeford Ricardo Revel castellum de Exonia et de Lanstaventun qui similiter fidelitatem domini regis de ipsis ad opus ipsius fideliter custodiendis et si forte decesserit [quod Deus avertat] domino Iohanni reddendis iuraverunt Sed et tria castella ad coronam domini regis pertinentia scilicet castellum de Windeshovers comiti de Arundel castellum de Wintonia Gilleberto de Lasci castellum de Northamtun Simoni de Pateshille tradita sunt custodienda qui fidelitatem domini regis de ipsis ad opus ipsius fideliter custodiendis iuraverunt Sed et concessum est quod episcopi et abbates comites et barones vavassores et libere tenentes non ad voluntatem iustitiarum vel ministrorum domini regis de terris vel catallis suis dissaisientur sed iudicio curie domini regis secundum legitimas consuetudines et assisas regni tractabuntur vel per mandatum domini regis Et similiter dominus Iohannes in sua terra faciet observari Et si quis aliter facere presumpserit ad petitionem predicti comitis per dominum Rothomagensem si in Anglia fuerit et per iustitias domini regis et per eos qui pacem iuraverunt emendabitur et similiter dominus Iohannes ad petitionem eorundem emendabit Nova castella post transfretationem domini regis ad peregrinationem suam facienda vel incoata vel perfecta delebuntur nec alia usque ad reditum domini regis nova firmabuntur nisi in dominicis maneriis domini regis si opus fuerit vel ad opus alicuius nominate persone per preceptum domini regis factum per litteras vel per certum nuntium Resaisina vicecomitatus Lincolnie fiet Girardo de Camvilla et eadem die dies ei conveniens prefigetur standi in curia domini regis ad iudicium Quod si contra eum monstrari poterit quod iudicio curie domini regis vicecomitatum vel castellum Lincolnie perdere debuerit perdat sin autem retineat nisi interim alio modo pax inde fieri poterit Nec dominus Iohannes ipsum contra iudicium curie domini regis manutenebit nec uthlagos vel inimicos domini regis qui ei fuerint nominati receptabit nec in terris suis receptari permittet Sed si quis retatus fuerit de aliquo forisfacto domino regi facto bene licebit comiti ipsum in terris suis receptare quamdiu ipse optulerit se staturum ad rectum in curia domini regis Hanc ergo pacem bona fide sine malo ingenio tenendam et servandam propriis manibus affidaverunt in manu domini Rothomagensis predicti comes et cancellarius et xiiii barones ex utraque parte iuraverunt scilicet ex parte cancellarii comes de Arundel comes de Salesbiri comes Rogerus Bigot comes de Clare Walterus filius Roberti Willelmus de Braosa Rogerus filius Rainfrai et ex parte comitis Stephanus Ridel cancellarius Willelmus de Wenneval Robertus de Mara Philippus de Virecestre Willelmus de Kahannes Gillebertus Basset Willelmus de Monte Acuto Et si quid infra treugas captum fuerit aut interceptum ab utraque parte legitime reddetur et emendabitur Et hec facta sunt salva in omnibus auctoritate et mandato domini regis ita tamen quod si dominus rex ante reditum suum hanc concordiam teneri noluerit predicta castella de Nothinham et de Tikehil domino Iohanni reddentur quicquid dominus rex inde preceperit