Charter Document - 03340156
| Charter Number: | 03340156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1191 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Will[elmu]s Dei gratia Elien[sis] episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius salutem ab Auctore salutis Noverit universitas vestra nos cartas regis Henr[ici] primi et domini nostri regis Ric[ardi] inspexisse super concessione et confirmatione facta Rob[er]to de Pirou et heredibus suis de terra sua in Warminist et de ecclesia eiusdem ville cartam quoque Rad[ulfi] filii Will[elm]i ad quem postmodum devenit hereditas predicte terre cum advocatione eiusdem ecclesie qui quidem predictam ecclesiam de Warminist De[o] et ecclesie sancti Andr[ee] in Well et venerabili fratri nostro Rainaudo Bath episcopo et eius successoribus in perpetuum in puram et liberam et perpetuam dedit elemosinam in prebendam Well[e]ns integre et quiete cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut ex auctentico scripto ipsius Rad[ulfi] perpendimus Cum autem inter predictum Rain[audum] Bath episcopum et ecclesiam suam Well[e]n quibus ecclesia predicta de Warministr data est integre et concessa a predicto Rad[ulfo] domino fundi et inter Hug[onem] de Hav[er]esham tunc illius ecclesie possessione controversia mota esset super possessione sepe dicte ecclesie Hoc fine tandem in presentia nostra conquievit videlicet quod iam dictus Hug[o] coram nobis et multis aliis quicquid iuris habuit vel habere credebatur in memorata ecclesia de Warministr predicto episcopo et successoribus suis inperpetuum et ecclesie sue Well[e]n integrum remisit et quietum clamavit sicut ius prefati episcopi et ecclesie sue Et ut hec in presentia nostra tam sollempniter acta rata sint et firma inperpetuum ea presenti carta nostra et sigillo nostro auctoritate quoque qua fungimur duximus confirmanda Hiis thestibus [] Datum vii kl Maii apud Windlesora[m]
