Charter Document - 03340140

Charter Document - 03340140


Charter Number: 03340140
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Will[elmu]s Dei gratia Elyen[sis] episcopus domini regis cancellarius universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in vero salutari Universitati vestre notum fieri volumus nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilecto et familiari nostro Gaufrido Blundo civi Lond et heredibus suis totam terram et mesuagium cum pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus cum rebus cunctis que ad predictam terram pertinent quam terram et quod mesuagium cum pertinentiis emimus de Walt[er]o Lorengo qui fuit nepos Petri filii Walt[er]i et Rob[er]ti filii Walt[er]i et eorum heres per veredictum tocius civitatis Londoniarum et hoc testificatum fuit coram nobis a maioribus baronibus civitatis apud Turrim Lond Que terra et quod mesuagium cum pertinentiis fuerunt predicti Petri filii Walt[er]i et predicti Rob[er]ti filii Walt[er]i qui fuerunt avunculi predicti Walt[er]i Loreng et iacent in parochia sancti Laurentii de Iudaismo et in parochia sancte Marie de Aldermanebery habendum et tenendum predicto Gaufrido et heredibus suis iure hereditario inperpetuum cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus et cum omnibus rebus scilicet quicquid ibidem habuimus in terris in lignis in lapidibus in redditibus et in rebus cunctis sine aliquo retenimento faciendo inde servicium quod inde capitali domino debetur scilicet sex d per annum ad Pasch[a] pro omni servicio Hanc vero terram et mesuagium cum pertinentiis ut predictum est ego Will[elmu]s predictus et heredes nostri predicto Gaufrido et heredibus suis contra omnes gentes inperpetuum warrantizabimus Pro hac ergo donatione et concessione et carte nostre confirmatione predictus Gaufridus Blundus dedit nobis quatuor viginti et decem libras argenti in gersumma Et ut hec nostra donatio et concessio rata et inconcussa predicto Gaufrido et heredibus suis inperpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri munimine corroboravimus Hiis testibus Hugone Cestrensi episcopo Henrico de Longo Campo fratre nostro Will[elm]o de Brause Henrico de Cornhell Will[elm]o Puintel Ric[ardo] filio Rein[frid]i Henrico filio Ailwin Walt[er]o de Hely senescallo nostro Math[e]o de Alenzun camerario nostro magistro Michael[e] Will[elm]o de sancto Mich[aele] Gaufrido Bucuinte Simone de Aldermanneb[er]y Baldewino capellano nostro Stephano Blundo Philippo elemosinario nostro magistro Will[elm]o de Nanntes Daniel[e] de Longo Campo clerico nostro Reimundo clerico nostro et multis aliis