Charter Document - 03340135

Charter Document - 03340135


Charter Number: 03340135
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Willelmus divina miseratione Elyensis episcopus domini regis cancellarius salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et beate Etheldrede et priori et monachis Elyensibus terdecies xx acras in Pokefeld et sexies xx acras in Gorefeld et sexies xx acras in Flemefeld cum uno masagio in mercato de Wysebech Ita videlicet quod Osbertus de Longo Campo et heredes sui tenebunt predictas terras cum masagio de predictis priore et monachis sicut terras illas de quibus numquam prius Elyensis ecclesia vel eiusdem ecclesie episcopi aliquod servitium habuerunt solvendo eis inde annuatim duas marcas argenti ad duos terminos scilicet unam marcam ad festum sancti Michaelis et unam marcam ad Pascha Has autem duas marcas habebunt predicti monachi pro anima domini nostri regis Ricardi et facient singulis annis anniversarium suum in ecclesia sua per viii dies et tunc habebunt illas duas marcas ad pitantiam Nos autem retinuimus tantummodo nobis et successoribus nostris homagium predicti Osberti et heredum suorum de predicta terra Hiis testibus Roberto de Insula Galfr[id]o de Marisco Regin[aldo] de Marisco Regin[aldo] de Argent Alber[ico] de Marines Willelmo Poyntell Iocelino de Walepol et multis aliis