Charter Document - 03340112
Charter Number: | 03340112 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1174 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galfridus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Edheldrede Francis et Anglis presentibus et futuris salutem Sciatis nos dedisse et presenti carta confirmasse Radulfo de Walpol et Lecie uxori sue et heredibus eorum post ipsos totam terram que fuit Iocelini de Neweton in Newtone et in Tyd de feodo quod fuit Savie preter terram quam Anketillus diaconus tenuit in Newtone sicut escetam nostram habendam et tenendam illis de feodo et hereditate de ecclesia Elyensi et nobis et successoribus nostris per servitium antiquum quod fiebat de illa terra scilicet reddendo viii denarios singulis annis in prima dominica quadragesime Volumus itaque quod predictus Radulfus et uxor eius et heredes eorum habeant et teneant predictam terram libere et quiete integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus per predictum servitium et faciendo inde alia libera servitia que alii liberi homines de honore sancte Edheldrede faciunt secundum se Testibus Waltero filio Hugonis Radulfo de Vern et aliis