Charter Document - 03340108

Charter Document - 03340108


Charter Number: 03340108
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1177 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis [] G[aufridus] Eliensis ecclesie minister salutem in Domino Noverit universitas vestra quod in presentia nostra et ad petitionem nostram frater Ricardus de Hasting militie T[empli] in Anglia magister consilio et assensu capituli apud Lond[oniam] concessit et carta sua confirmavit Edmundo capellano elemosinario nostro et Iohanni filio eius et heredibus suis molendinum suum et totam terram suam de Warneford cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus quas in eadem villa habuerunt die et anno quo concordia facta est inter papam Alexandrum tertium et imperatorem Alemannie tenendum de domo Templi perpetue pro xx solidis annuatim domui solvendis pro omnibus secularibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus ad duos terminos scilicet x solidis ad anuntiationem beate Marie in Martio et x solidis ad festum sancti Michaelis Pro hac autem concessione et confirmatione dedit prefatus E capellanus domui Templi dimidiam marcam argenti in gersuma Ne quis ergo conventionem predictam que in nostra facta est presentia in irritum revocare presumat eam scripti nostri attestatione cum sigilli nostri appositione testificamur