Charter Document - 03340107
Charter Number: | 03340107 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1174 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Elyensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Suscepimus litteras domini pape Alex[andri] tertii quibus nobis iniunxit quatinus causas de ecclesiis de Flitta et de Pullokeshull que vertebantur inter H priorem et conventum de Dunst et C[eciliam] abbatissam et conventum de Elnestou rei veritate diligenter inquisita terminaremus Convocatis itaque partibus et presentibus utriusque inter eas fide tam a iamdicta abbatissa quam a prefato priore interposita coram nobis convenit quod remissa omni questione de ecclesia de Flitta et de ecclesia de Weston prior et canonici de Dunst ecclesiam Pullokoshull cum omnibus pertinentiis suis de prefata abbatissa et conventu de Elnestou tenebunt solvendo illis nomine illius ecclesie x solidos annuos apud Elnestou scilicet v solidos ad Pascha et v ad festum sancti Michaelis Hoc ne de cetero in dubium revocentur auctoritate domini pape qua fungimur presentis sigilli nostri confirmamus consignatione Hiis testibus priore de Bernewell Petro suppriore sancti Bartholomei Londun []