Charter Document - 03340105
Charter Number: | 03340105 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendissimo domino et patri U[rbano] Dei gratia summo pontifici G[aufridus] permissione divina Eliensis ecclesie minister sue sanctitatis servus salutem et devotissime subiectionis obsequium Animavit me sancte paternitatis vestre preminens discretio et quam geritis in universalis ecclesie dilatatione pia devotio maiestatem vestram precibus fiducialiter convenire super his que ad honorem Dei et Anglicane ecclesie provectum non ambigo provenire A viris quidem note religionis et probate fidei plurimis accepi quod etiam ad vestre sublimitatis audientiam credo pervenisse bone recordationis Anselmum Cantuariensem archiepiscopum firmiter in votis habuisse ecclesiam quandam fundare et in ea clericos in communi viventes Dei ministerio deputare Novi quoque gloriosum martyrem Thomam cui familiariter tunc temporis eius archidiaconus adhesi sicut eo dicente et mecum super hoc deliberante didici totis desideriis ad id agendum anhelare Quod ne desiderato fine consummaret triumphalis eius passionis interventus prohibuit Suscitavit vero nostris temporibus Deus Baldewinum Cantuariensem archiepiscopum circumspectionis et honestatis exquisiteque litterature virum non solum tam sancti propositi successorem sed et strenuum futurum Deo propitio prosecutorem Indulgentie namque vestre auctoritate ad tam preclarum opus roboratus victoriosissimi quoque regis Anglie Henrici consilio provincieque totius episcoporum abbatum cleri populique benigno favore provocatus incepit ecclesiam in honorem Dei et beati Thome martyris edificare et in ea canonicos singulares non ad solius Cantuariensis ecclesie sed ad regni totius utilitatem maiorisque consilii firmitatem proposuit ordinare Verum non desinit bonis actibus vetus hostis invidere qui proprios filios Sancte Trinitatis Cantuarie monachos adversus sanctum Domini ne debitus ei honor exhiberetur spiritu malignitatis commovit cum potius de filiali dilectione celebrique tanti patris veneratione eos impedientibus in facie resistere deceret Hi iam sedem apostolicam dicuntur adiisse non modo archiepiscopo suo sed et sancto martyri toto conamine obviantes cum nihil in preiudicium Cantuariensis ecclesie vel ipsorum statuere moliatur quoniam tantum parochiales ecclesias que ad eius spectant donationem secundum tenorem propositi sanctorum predecessorum suorum in prebendas convertere disposuit ad usus clericorum quod honestiores et prudentiores et ad ecclesie Cantuariensis obsequium noverit utiliores in ea Deo perenniter militantium Proinde sanctitati vestre summa devotione toto mentis affectu supplico quatenus ob Dei reverentiam et gloriosi martyris quem Deus tot virtutibus mirificavit humilitatisque mee precibus causam archiepiscopi qui iustitie et pietati dinoscitur inniti fovere misericorditer et promovere velitis petitionis illustris regis Anglorum Henrici devotissimi filii vestri super eodem negotio non immemores nec callidi tentatoris versutia prevaleat quominus indulta sibi a sanctitate vestra prosequendi propositum permissione gaudeat Postremo moveat pietatem vestram quod in terra nativitatis sue quam sue triumpho passionis illustravit proprie domus digno munere nusquam donatur cum in novissimis terrarum partibus quas sui nominis aura perflavit ecclesie plures in ipsius memoria specialiter erigantur