Charter Document - 03340103

Charter Document - 03340103


Charter Number: 03340103
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1183 - 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

G[aufridus] Dei gratia Elyensis ecclesie minister et R[icardus] prior ecclesie de Meretun omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Universitati vestre notum esse volumus controversiam que vertebatur in presentia nostra ex mandato domini Lucii pape tercii inter abbatem S[amsonem] et monachos sancti Edm[undi] et Rob[ertum] clericum de Screidefeld super ecclesia sancte Marie de Waineflet et eius capella hoc fine sopitam fuisse Scilicet quod moniales de Stikeswald quarum nomine idem Robertus predictam ecclesiam tenebat eam in perpetuum tenebunt et reddent ecclesie sancti Edm[un]di de eadem ecclesia nomine transactionis singulis annis xl sextaria salis in festo sancti Petri ad vincula apud Waineflet Capella autem de Waineflet libera manebit ecclesie sancti Edmundi et monachis eiusdem loci ita quod per monachos occasione illius capelle in nullo ledatur ius matricis ecclesie et precipue ut monachus vel monachi qui ibi manserint vel illuc venerint extra antiqua septa illius capelle nullum ius parrochiale exerceant neque in mari neque in terra Nec in eadem capella aliquis presbiter secularis nomine monachorum nisi de consensu matricis ecclesie ministrabit Convenit etiam quod nullam nisi religiosam personam ad viaticum vel penitentiam suscipiendam monachi ibidem admittant nisi fuerit pro penuria sacerdotis matricis ecclesie et egrotanti immineat mortis articulus Prefatus autem R[obertus] toto tempore vite sue ecclesiam supradictam de monialibus tenebit reddendo singulis annis xx sextaria salis nomine pensionis Abbas vero de Bardeneia qui in vita sepe dicti Roberti bizantium unum a prefatis monialibus recipit et post eius decessum ii marcas de ecclesia ipsa ab eisdem est recepturus litteris suis nobis significavit quod compositionem que de auctoritate nostra et voluntate et assensu partium fieret ratam haberet et firmiter observaret Adiectum est etiam et fidei religione utrobique firmatum quod per hanc transactionem remisse sint undique omnes controversie et omnes iniurie a quacumque persona cuicunque persone ab alterutra parte illate Promiserunt etiam unanimiter quod nullus eorum quos contingebat negotium istud alii super iam dictam ecclesiam aut eius aliqua portione in posterum movebit questionem aut motam per summissam aut submittendam personam suscitabit Hanc autem transactionem se firmiter observaturos abbas sancti Edmundi et frater Hugo canonicus procurator monialium litteris exinde rati habitionis exhibitis ex parte monalium et antedictus Rob[ertus] sub presentia nostra assidente et venerabili fratre nostro H[ugone] Dunelmensi episcopo fide interposita promiserunt et nos eandem sigillorum appositione communimus et auctoritate apostolica confirmavimus Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCLXXXIIII