Charter Document - 03340097

Charter Document - 03340097


Charter Number: 03340097
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Galfridus Dei gratia Elyensis ecclesie electus dilectissimis in Cristo fratribus priori et conventui Elyensis ecclesie salutem et nimie caritatis affectum Quoniam preordinante et disponente Domino [nos] licet indignos ad suscipiendam cum pastoralis honera quibus nos impares esse fatemur vestre caritas fraternitatis elegit summo opere nobis expedit ut opus quod circa nos divina gratia inchoavit ipsa in nobis compleat et in ministerio ad quod vocati sumus ydoneum sibi ministrum efficiat Sane desiderio desideramus et notum firmius fixum tenemus universitatem vestram affluente caritate diligere et honeste in spiritu lenitatis et mansuetudinis tractare et in omnibus que ad conservandas sive reformandas ecclesie sancte Edheldrede possessiones et libertates pertinent cum omni diligentia et sollicitudine necnon et sumptibus et sudore corporis nostri vigilanter intendere et in universis ecclesie negotiis plus Dei quam viri faciem revereri Sed quoniam ad tantum muneris exequendum debitum sive cooperante Dei gratia nos inbecilles et infirmiores esse cognoscimus dilectioni vestre preces affectuosas porrigimus et supplicamus quatinus memores nostri in orationibus nostris placabilem eum nobis qui nos ad hanc gratiam vocavit reddere studeatis ut quod in votis habemus ipso adiuvante efficaciter implere valeamus et creditum nobis ministerium fideliter dispensare Mittimus autem ad vos dilectos nostros et familiares magistrum Andream et Walterum filium Hugonis mandantes dilectioni vestre ut hiis que vobis ex parte nostra intimaverint fidem indubitatam habeatis Valete