Charter Document - 03340094

Charter Document - 03340094


Charter Number: 03340094
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nig[ellus] Eliens[is] episcopus et bar[o] de scaccario vicecomiti de Glowecestr[e]sc[i]r[a] salutem Precipimus tibi ut facias monacos de Bordesleia tenere suam terram de Cumbe bene et in pace sicut saisiti sunt per br[eve] regis Et vide ut habeas ad opus regis quod rectum est de illis qui vim intulerunt predictis monachis super brevia regis Testibus Will[elm]o Cumin et Ioh[ann]e Marescallo apud Westm[onasterium]