Charter Document - 03340091

Charter Document - 03340091


Charter Number: 03340091
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1155 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Etheldrethe salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Willelmo de Camera servienti meo partem illam de Hercherst que me contigit quando eadem villa partita fuit per barones meos et per barones comitis de Clara scilicet dominium meinnagium et donationem ecclesie ipsius ville in feodo et hereditate faciendo inde servitium beate Etheldrethe et ceteris virginibus que in Eliensi requiescunt ecclesia Est itaque hoc servitium quod idem Willelmus et heredes eius post ipsum in singulis solemnitatibus predictarum virginum sanctarum videlicet Etheldrethe Witburge Sexburge Eormenilde invenient i cereum de ii libris Lund cere qui ab hora vespertina vigilie tota nocte et die solemni ardeat ante altaria sanctarum Omnibus etiam diebus sabbati invenient i libram cere ad faciendum cereum qui similiter a vespertinali hora sabbati tota nocte et dominica sequente ardeat ante altare beate Etheldrethe In die etiam translationis sancte Etheldrethe dabunt ad coquinam monachorum i libram piperis et alteram cumini Volo igitur et precipio quod predictus Willelmus et heredes eius post ipsum supramemoratam terram cum omnibus pertinentiis et consuetudinibus et libertatibus eidem terre pertinentibus in bosco et plano in pratis et pasturis in viis et semitis et in omnibus rebus et locis libere et quiete et honorifice per prenominatum teneant servitium Testibus Willelmo archidiacono Eliensi Ricardo thesaurario regis Angl Ricardo de sancto Paulo Ricardo Buistard clerico regis Alexandro clerico Stanhard Ricardo Martino decanis magistro Henrico de Straham magistro Willelmo de Amanvilla Henrico clerico Bartolomeo clerico Radulfo dapifero et Roberto filio eius Roberto et Ebr[ardo] Gilberto de Bech Alberto Angl[ico] et Adam filio eius Gaufrido de Cacheston Willelmo filio Fulconis Ricardo Basset Hunfrido filio Gaufridi et Willelmo fratre eius Iordano de Henegeton et Tur filio eius Petro pincerna Willelmo Muschet Willelmo Peregrino et Michaele fratre eius Willelmo filio Turch Nicholao portar et Petro filio eius Huberto clerico Pagano clerico Symone clerico scriptore huius carte