Charter Document - 03340088
Charter Number: | 03340088 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1133 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus sancte ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum facimus quod Wiganus filius Landri de Holebech dedit Deo et sancte Marie et ecclesie sancti Andree de Everdewic xii acras de marisco in elemosinam pro anima patris sui et uxoris sue Durstanus similiter dedit pro anima sua et coniugis sue et omnium antecessorum suorum unam acram terre iacentem iuxta aliam quam ipse arabit et seminabit de suo quamdiu vixerit et filii eius post eum Alwardus de Wisebech efficitur frater eiusdem loci dando duas acras Reginaldus clericus de Wisebech dedit dimidiam acram Hagga de Leverington dimidiam acram in parco Godricus miles de Walsokne et Isaac filius eius dederunt unam acram Emecin vero unam culturam terre in Geddeneia pro anima Gaufridi filii Fulconis de Oiri domini sui et pro animabus filiorum suorum omniumque antecessorum Estanus de Wiseb dedit unam rodam quam de suo arat et seminat omnibus diebus vite sue Summardus vero dedit unam rodam Hec omnia recordata et confirmata fuerunt in presentia nostra in die dedicationis illius ecclesie et nos excommunicavimus omnes illos qui de predictis terris vel aliis que post predicte ecclesie date sunt aliquid abstulerint Testibus Roberto presbitero Alwardo de Wisebech Hagga de Leveringt Gudranno filio Adelware Wigano filio Landri Isaac filio Godrici et multis aliis