Charter Document - 03340084

Charter Document - 03340084


Charter Number: 03340084
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1133 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3020 (f181v)

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus toto conventui ecclesie sancte Etheldrede et omnibus baronibus vav asseribus et omnibus hominibus suis totius episcopatus Francis et Anglis salutem Pastoralis cura nos admonet subditis nostris debitam adhibere tuitionis protectionem illis maxime quos commendat habitus religionis et honeste vite titulus claros ostendit Hinc est quod dilectorum filiorum nostrorum abbatis et conventus de Thorney congaudentes opinioni sibi et successoribus suis heremitorium quondam Everdewik dictum nunc vero Trokenholt nominatum in comitatu Cantebrig situm cum uno miliario circumiacente de marisco nostro concedo et confirmo ad ponendum ibi si ita voluerint qui Deo serviant sub obedientia sua et insuper ut eorum corpora et famulorum suorum defunctorum vel ibi uel apud Thorneyam secundum dispositionem abbatis et conventus sine omni calumpnia sepeliantur Sitque ista possessio eterna et libera ac quieta Thornensi ecclesie quam quicunque inquietare quocunque modo presumpserit Dei atque nostram maledictionem incurrat Amen []