Charter Document - 03340077

Charter Document - 03340077


Charter Number: 03340077
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1156 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Edheldrede salutem Sciatis me retinuisse Salomonem aurifabrum in servitium ecclesie de Ely et concessisse ei vque marcas argenti per annum et nominatim terram de Brame que pertinet ad auri fabricationem cum pertinentiis suis in terra et pratis et marisco pro duabus marcis argenti et de redditu sacriste iii marcas argenti Volo igitur et precipio quod predictus Salomon et heredes eius post ipsum qui ministerium ipsius supplere sciant predictum redditum sicut dictum est bene et in pace libere et quiete et hereditarie teneant Testibus Ricardo regis thesaurario Allex[andr]o clerico et aliis