Charter Document - 03340074

Charter Document - 03340074


Charter Number: 03340074
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Etheldrede salutem Sciatis quod Willelmus de Lavent archidiaconus mea concessione et licentia emit de Roberto filio Folcoldi terram cum molendino quam tenebat de me in manerio de Trippelowe Eandem tamen terram cum molendino dedit postea ipse archidiaconus me concedente et in presentia mea Ricardo clerico suo pro suo servitio hered[itarie] possidendam salvo servitio meo videlicet pro terra cum molendino sex solidis per annum pro omnibus servitiis et consuetudinibus Volo igitur et firmiter precipio quod idem Ricardus et heredes eius post ipsum terram illam cum molendino ita bene et in pace et libere et honorifice et plenarie sicut predictus Robertus vel archidiaconus eam unquam melius vel plenius tenuerunt teneant predictum faciendo servitium T[estibus] []