Charter Document - 03340073

Charter Document - 03340073


Charter Number: 03340073
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f58v)

Charter:

Nigellus Dei gratia Heliensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Loca sancta et religiosorum ac Deo servientium virorum habitacula a fidelibus populis eo devotius visitanda et veneranda sunt quod in eis sanctorum celebres existunt memorie et reliquie eorum venerabiles noscuntur esse recondite Ea propter de Dei confidentes misericordia concedimus omnibus qui ecclesiam beate Marie apud Radingiam positam in festo beati Iacobi apostoli cuius reliquie in ea creduntur esse reposite vel in viii diebus sequentibus pia devotione et inpendende sanctissimis gloriosi apostoli reliquiis venerationis gratia adierint visitaverint et ad honorem Dei et apostoli sui reverentiam beneficium aliquod contulerint viginti dierum remissionem de iniuncta sibi penitentia et orationum ac beneficiorum Helyensis ecclesie participes esse concedimus Valete