Charter Document - 03340072
| Charter Number: | 03340072 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f50v) |
Charter:
[Nigellus] Dei gratia Elyensis episcopus W[illelmo] priori Eliensi Willelmo de Laventon totique familie sue in insula Elyensi degenti omnibus hominibus suis et fidelibus salutem Sciatis me et Walterum abbatem de Ramesia consilio et assensu domine nostre imperatricis et episcopi Wintoniensis apostolice sedis legati aliorumque coepiscoporum meorum scilicet Lincolniensis Norwicensis Cestrensis Herifordensis Sancti Davidis et Roberti comitis Gloec[estrensis] et Hugonis comitis et Briencii et Milonis ad voluntatem meam concordatas esse Quapropter mando et precipio sicut me diligitis ut omnia tam abbati quam ecclesie Ramesiensi pertinentia manu teneatis et custodiatis sicut ea que si possem melius vellem custodiri quam mea propria Turpe enim mihi esset si ei tot et tantorum prece et consilio mihi reconciliato aliqua iniuria a meis inferretur Quod si aliqua a nobis predicto abbati vel eius ecclesie ablata fuerunt volo et precipio ut sine dilatione ei restituantur Valete
