Charter Document - 03340070

Charter Document - 03340070


Charter Number: 03340070
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1144 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus hominibus de honore sancte Etheldrede salutem Sciatis me dedisse et concessisse Radulpho camerario meo mesuagium quod fuit Goscelini de Ely sicut idem Goscelinus et domina Agnes dederunt illud in vita sua prefato Radulpho Preterea do ei et concedo mesuagium quod fuit Godardi carpentarii et Radulphi salinarium et mesuagium Lefsunn quoque piscatorem et Sithricum de Nieweham cum mesuagio ipsorum Hec igitur mesuagia prefata cum hominibus do ei et concedo in feodo et hereditate pro una libra piperis annuatim reddenda pro omnibus servitiis et consuetudinibus Testibus Willelmo archidiacono Ricardo de sancto Paulo et Alexandro clerico Alexandro pincerna Henrico Peregrino Alberto Anglico Iordano de Henegot Paiano clerico