Charter Document - 03340069
Charter Number: | 03340069 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1150 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus dapifero prepositis et ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis salutem Notum sit universis tam presentibus quam futuris me concessisse et donasse in feodum et hereditatem liberam sol[ut]am et quietam illam mansionem cum pertinentiis eius que fuit Geremundi clerici mei Oseberto filio suo et heredibus suis Quapropter volo atque precipio quatinus predictus Osebertus bene in pace libere et quiete et honorifice habeat et teneat illam meam donationem absque omni servitio et consuetudine solummodo excepta secatione unius romacre Prohibeo et super forisfactum meum ut nullus vel notus vel extraneus contra ipsius voluntatem in ea hospitetur nisi cui ego ipse specialiter precipero Hiis testibus []