Charter Document - 03340068

Charter Document - 03340068


Charter Number: 03340068
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus sancte ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum facimus Elyensis ecclesie conventum nostra interveniente postulatione concessisse Nicholao capellano ecclesiam de Wintewrda per v solidos singulis annis Elyensi sacriste reddendos toto tempore vite Nicholai hoc tenore quod post decessum prefati Nicholai quicumque a prefato conventu nobis presentatus et a nobis fuerit impersonatus predicto sacriste dimidiam marcam argenti vel plus si rationabiliter habere poterit singulis annis persolvet Ita etiam quod neque Nicholaus nec qui ei successerit de dominica decimatione monachorum plus possit exigere quam pretaxatus Nicholaus usque ad presentium litterarum percepit subscriptionem Nos autem eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis sicut superius dictum est Elyensi concedimus ecclesie Valete