Charter Document - 03340061
Charter Number: | 03340061 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1160 - 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum facimus nos concessisse et presenti charta confirmasse Deo et sancte Marie et Leticie sanctimoniali et sororibus eius tam futuris quam presentibus donationem quam Rogerus de Cundeio et Rogerus de Mobraio et Nigellus filius eius eis fecerunt et chartis suis confirmaverunt in liberam et perpetuam elemosinam videlicet totum boscum Rogeri de Cundeio in Pappele et quinque acras de sarto et decem alias lucrabiles in campo et locum capelle de Pappelle Volumus ergo et firmiter precipimus quod iam dicte moniales boscum illud cum acris nominatis et cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus in bosco et plano pratis et pasturis libere et quiete ab omni seculari servitio possideant sicut charte sue quas habent testantur T[estibus] Ric[ardo] archidiacono El[iensi] Waltero Pil[ato] Willelmo Angl[ico] Iohanne de sancto Albano Roberto Crestien Gaufrido capell[ano] Iohanne medico Oulfo clerico Henrico clerico et Bartholomeo