Charter Document - 03340060
Charter Number: | 03340060 |
---|---|
Cartulary Title: | Ely 1109-1197 Volume 31 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
N[igellus] Dei gratia Elien[sis] episcopus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Pauperibus ecclesie subvenire et eis suam elemosinam impendere opus bonum est Deoque acceptissimum Quicunque igitur ecclesiam beati Petri de Hegtred et reliquias sanctorum que ibi sunt devote requisierint et elemosinas suas ibi Deo optulerint viginti dies de peccatis suis unde penitentiam acceperint sibi in nomine Domini condonamus et hoc in Inventione Sancte Crucis Interdicimus autem et anatematizamus omnes quicunque venientes ad predictam ecclesiam vel inde redeuntes in pretaxata festivitate aliquo modo disturbare vel impedire presumpserint