Charter Document - 03340057

Charter Document - 03340057


Charter Number: 03340057
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1158 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus Ricardo archidiacono et decanis suis totique clero Elien[sis] episcopatus salutem Universitati vestre notum facimus nos canonice dedisse et concessisse Galfrido de Thoeneio ecclesiam de Stantona precepto domini regis et iustit ipsius postquam recognitum fuit per sacr[amentu]m xii legalium hominum ecclesiam illam fuisse de advocatione Rad[ulf]i de Toenio Volumus ergo et precipimus quod idem Galfridus eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis et omnimodo decimationibus bene et in pace libere et quiete et honorifice tenendam possideat Testibus Huberto clerico Galfrido cappellano Roberto Crestiano Iohanne de sancto Albano Waltero Pilato et Henrico et Bartholomeo clericis