Charter Document - 03340053

Charter Document - 03340053


Charter Number: 03340053
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f172v)

Charter:

Nig[ellus] Dei gratia Elyensis ecclesie presentibus et futuris vicinis et longe positis notis et incognitis salutem et orationem Novit enim fraternitas vestra nos nunquam concessisse Ade de Kochefeld vel alicui persone terram sancte Etheldrede de Erneter ita ut dilecti fratres nostri monachi Elyenses aliquid sui iuris amitterent sive in reditu allectum sive quod ad allectio pertinebat que Elyensi ecclesie inde reddebantur die qua rex Henr[icus] fuit vivus et mortuus et multis annis postea tempore guerre Unde universis dominis et amicis nostris supplicamus quatenus si quando inde fuerit opportunitatis temporis causam predictorum fratrum de eadem querela diligenter attendant et cum iustitia manu teneant et defendant His testibus Hub[erto] clerico Iohanne medico magistro Petro magistro Rog[ero] Steph[ano] de Marisco Willelmo Muscat Gocelino de Thirintona