Charter Document - 03340051

Charter Document - 03340051


Charter Number: 03340051
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f171v)
British Library - Cotton MS Tiberius A VI (f120r)

Charter:

Nigell[us] Dei gratia Elyensis episcopus universis matris ecclesie filiis spiritu consilii et fortitudinis habundare Quicquid sacrosancte religioni per sanctissimos antistites divino intuitu impensum vel exhibitum fuerit id a successoribus observari et venerari oportet ne vel funditus evellatur vel prava interpretatione minuatur Sacrilegii etenim instar est venerabilis ecclesie Dei privilegiis derogare Quicumque vero pontificum ea que a se vel decessoribus suis religiose concessa sunt simulata quadam auctoritate ad se trahere conatur cum beneficium depravat a karitate fit vacuus et sacrilegium non evitat Nos ergo dilectorum filiorum nostrorum monachorum Eliensium volentes in perpetuum providere quieti presentis pagine auctoritate donationem a nobis antiquitus conscriptam super ecclesiis que in terris eorundem fratrum fundate sunt renovamus Statuimus ergo et quantum ad nos spectare dinoscitur precipimus ut eedem iam dicte ecclesie universe cum prediis in quibus fundate sunt ad ius et dominium iam dictorum filiorum nostrorum semper pertineant et quantum ad nostre sollicitudinis spectat officium confirmamus ut cum universis beneficiis et obventionibus suis omni tempore in posterum pretaxatorum fratrum usibus sint deputate et ex quo vacantes fuerint eorum commodis proficiant nisi siquid honestis vel idoneis personis sponte velint inpertire Verumptamen sacerdotes seu clerici in sepedictis ecclesiis ministraturi per supradictos fratres probabilis vite constituantur Ita etenim nostre concessionis paginam antiquitus a nobis conscriptam interpretamur interpretatam cum omni integritate servari iubemus Quicumque vero huius rei fidelis conservator extiterit ab omnipotente Deo retributionem percipiat Violatores vero si non resipuerint eterni iudicii non evitent indignationem His testibus Huberto clerico magistro Malgero Gaufrido capellano magistro Petro Radulfo filio Alexandri Henrico et Bartholomeo clericis Iohanne medico magistro Hernaldo magisto Rodberto Cristiano