Charter Document - 03340050

Charter Document - 03340050


Charter Number: 03340050
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nigellus Dei gratia Eliensis episcopus venerabilibus et dilectis amicis suis Ricardo de Luci et archidiacono Picta[vensi] ceterisque domini regis iustitiariis salutem et veram in Cristo dilectionem De loquela que vertitur inter priorem Eliensem et Hugonem de Muntchanes et Aaliz uxorem suam sicut Deum timemus veritatem vobis significamus Sciatis itaque quod nec Hugo nec uxor sua in manerio de Stocha quod clamat nec per hereditatem nec per feudi firmam quo aliquod habet aut habere debet quod si in plena potestate corporis nostri essemus facile possemus ostendere De cetero autem quod dicunt versus nos finem factum de predicto manerio per conventionem xxx marcarum per carta[m] sciatis conventionem illam de qua loquitur ad finem in curia numquam fuisse perductam que si aliquid umquam de conventione aliqua locutum fuit ita locutum fuit si prior et conventus ecclesie Eliensis eam concederet et ratam haberet illi autem nullo modo eam concedere volunt nec concedent Et nos de dominiis monachorum nostrorum sine consensu conventus quicquam statuere ex consuetudine ecclesie nostre nec possumus nec debemus Vos itaque sicut dominos et amicos dilectos requirimus quatinus causa Dei et reverentie beate virginis Adeldrede ita vos de presenti negotio intromittetis ut ecclesia nostra que de loquela ista plurimum gravata est a labore et vexatione salvatur et manerium suum quod tanto tempore possedit quanto possideat Valete